# Sanitatis tuendae praecepta 7

Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/7

Iudicandum est autem eadem mala quae inebriari solitis & citius & vehementius accidunt, ijs etiam qui nunquam aut rarò ad ebrietatem, intempestiuè tamen & largiùs bibunt, tardiùs teniusque accidere: nec ea solum quae nominat Plinius, sed alia insuper quam plurima, cruditatis & plenitudinis humorum foetus, in neruo se praecipuè partium genere: vt neruis ipsis, eorumque origine cerebro, in articulis & ligamentis, tendinibus, stomacho, & alijs. & vt leuiora omittam, comitiales spasmi, paralysis, & apoplexia non rarò hac de causa exoriuntur.

---

Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sanitatis_tuendae_praecepta.
