Latin · Sapphic stanza
AD ANDREAM PEGASUM, DE FATO ET FELICITATE, PERIPATETICE. V, lines 1.5.137-1.5.172
Conradus Celtis, Libri odarum 1.5.137-172
Unproofread scanNot analysed yet
Ast ego caeli videam beatus
Lucidos ignes maris atque terrae,
Et sciam venti, nebulae, nivisque
Reddere causas.
Teque cunctorum inveniam parentem,
Quo duce immensus stabilitur orbis,
Quoque confusum capient volente
Omnia vultum.
Ille diffusus volitat per orbem
Spiritus, cunctas animando partes,
Quem nisi purae poterint videre et
Prendere mentes.
Nube post tergum volitans relicta,
Pendulo puncto variis nocivum
Rideam curis homines petentes
Turpiter aurum.
Lauriger curas tetricas fugabo,
Temperans chordas, citharamque Phoebi,
Dum mihi musae faveant, sub omni
Tempore laetus.
Ruperint maestae mihi dum sorores
Fila, nolentem superabo mortem,
Dum canet nostras gelidus camenas
Rhenus et Albis.
Vistula, et longo sinuatus orbe
Ister, et late Eridanus superbus,
Arrogans Tybris, Tagus, et Britanno
Proxima tellus.
Illa devota cecinit camena
Celtis, Andrea, tibi notus alta
Mente, quem semper facias fideli
Pectore serves.
Inter Eoos fueras sodales
Carior semper, tua multa virtus
Me tibi vinxit, ruitura nullo
Temporis aevo.