Latin · Alcmanian strophe
AD GERMANOS, DIVERSAS ARTES INFERENTES, SE AUTEM TANTUM IN PATRIAM MUSAS VELLE
Conradus Celtis, Libri odarum 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Sint alii, medicina quibus sit cura perennis,
Et doceant …fideles.
Sint qui iura ferant, et pulchris legibus urbes
Reges cum ducibusque gubernent.
Inter quos fueras primus Heimburge Georgi,
Cognato mihi sanguine iunctus.
Sint qui sacra deum doceant, populumque ferocem
Per patriam nostram erudientes.
Sint alii variis referentes cultibus artes
Quae corpus decorent animumque.
Unica cura mihi Latias inferre camenas,
Et Grais fidibus resonantes.
Quo si non placeam vivus, post fata tamen me
Inde functus honor manet aevo.