# Libri odarum front.1.1

Conradus Celtis, Libri odarum, Ioachimus Vadianus Matthiae Schuererio, erudito et solerti calcographo, amico. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conradus-celtis/libri-odarum/front.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conradus-celtis/libri-odarum/front.1.1

Opus lyricum Conradi Celtis, eruditi poetae, in manus tuas (mi Schuereri) Lucas noster bibliopola reponet, minus credo cicatricosum, et nativo candori restitutum impensius. Quod tu pro studiosorum emolumento, pro viri Germani, sive mavis Germaniae iuvanda aeternitate, pro ea etiam qua te prosequor benevolentia, in multorum manus divulgandum, ingenio illo tuo sollertissimo, et arte tibi fere peculiari suscipies, facturus operae haud dubie pretium. In eo namque et principum laus, et virorum clarorum merita memoria cernetur. Dein vero multis in locis, mirae quaedam in virtutis amorem invitationes, et efficacissime vitiorum repulsae nature quoque insignia, et allegoriae fabularum frugiferae prominent. Quae non tam iuveniles, quam eruditionis et doctrinae callo iam solidatos animos iuvare posse videntur. Nec te movebit, quod tu ipse mecum aliquando fore, iam coniectare potes, Criticos videlicet morosiores, et anxium de alieno momum, qua se teneant in Celte reperturos ansam, quia plaeraque frigide, et quasi aliud agens, plaeraque (ut dicent) latine minus et novatis temere vocabulis complexus sit. Eos imitantes qui exiguo moramento correpti, magnae commoditati renuntiant, qui oblatum ex auro annulum repudiant quia gemma non luceat. Hoc enim iam non in Celte solum, sed et in aliis susque deque ferendum est. Qui ubi occasio data est, ingenio confisi, vetustis recentia, et inventis iam nunc excogitata subnectere sunt ausi. Erit de hoc dubio procul eruditorum iudicium, qui Celtem (si non undequaque admittent) certe laudare plus quam carpere pergent, quia prodesse multis fuerit naviter et cum gloria conatus. Nec manibus suis pudori est, si modo manes cuiusquam pudere potest, quia victus sit autor, aut vinci possit iuniorum industria, quin potius gratum est et optabile, ut ipse vivens professus est ingenue. Sic enim in Epodo scripsit.

---

Conradus Celtis, Libri odarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/celtisodae_1.xml.
