Latin · ~10 min
1.1
Conradus Celtis, Oratio 1.1-2
Not analysed yet
8. Hinc cum a talibus studiis nostris ad principes ventum est, ea tantum illis suggerimus, quae nos didicimus. (2) Atqui illa, cum magna animi amaritudine dico, semina sunt, quare principes nostri alienis oculis videntes semper indocti maneant ludibrioque apud alios habeantur et vero nomine barbari irrideantur, quod illi in tanta felicitate temporum ingenuas artes et earum studiosos negligant nihilque vilius et abiectius in eorum curiis sit, quam qui litterarum peritiam verbo aut habitu profiteantur; tantum barbaries nostra nobis placet et intractabilis animi morbus. (3) Apud pontifices etiam nostros et ut prisco vocabulo utar sacros flamines, ad quos litterarum cura et patrocinium iure spectare deberet, ita contemptui et vilitati litterae et illis dediti sunt, ut silvestres feras, auritos canes, frementes et feroces equos et nescio quas cum Rhea Martis, Clodii et Sardanapalli mulierarias voluptates aliaque ludicra illis praeponant. (4) Novimus quosdam obscuris ortos crepundiis, qui, dum peregrinationis gratia studiosos viros in suas curias venisse accipiunt, illis peritiae ostentatione loqui dedignantur, adeo usque Pythagorae silentium illis placet et in barbara maiestate Romanae linguae parsimonia, ne degenerari viderentur, dum pecuniarum studio tanquam rapacissimi accipitres inhiant aut assentationibus regum, quas etiam foribus praeponere audent, veluti viles ancillae studentes. (5) Ita nos Italicus luxus corrupit et saeva in extorquendo argento pernicioso crudelitas, ut plane sanctius et gratius fuisset nos agere rudi illa et silvestri vita, dum inter continentiae fines vivebamus, quam tot gulae et luxus instrumenta, quibus nihil unquam satis est, invexisse peregrinosque mores induisse. (6) Quo fit, ut tales tunc eos in familiaritatem suam admittant, qui cognatis studiis assententur hosque excludant, quibus doctrinae et sapientiae studium cordi est. (7) Quos tamen Graeci et Romani imperii auctores ita excoluerunt, ut eos imperialibus honoribus insignirent interque secretiores amicos numerabant. (8) Vita etiam defunctos sepulcris suis inferri iubebant, quod opem et immortalitatem sibi per illos beneficio et usu litterarum, quibus solis aeternitas fulcitur, prorogari arbitrabantur, ut non solum viventes, sed et cum periissent, prodesse hominibus possent. (9) Vivunt igitur hodie adhuc et vivent, quoad Romanae et Graecae litterae erunt. (10) Nec ego aliam semper florentis Italiae causam reddidero, quam quod illi nos non alia felicitate quam litterarum amore et earum studio antecedunt. (11) Quibus ipsi alias gentes tanquam armis terrent et in admirationem sui per ingenium et industriam trahunt. (12) Apud nos autem crebrae mutationes et novarum rerum inter nos improba cupiditas, ut poeta doctissimus de nobis ait: "Res avidi conscire novas odioque furentes