Latin
Anno Domini 312. Constantino A. II et Licinio A. II Coss. DE REVELATIONIBUS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
DE APPELLATIONIBUS ET POENIS EARUM ET CONSULTA- TIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Claudium Plautianum Correctorem Lucaniae et Brittiorum. Si in negotio civili, cognitis utrisque actionibus, pronuntiaveris, te ad nostram scientiam relaturum, consultationis exemplum litigatoribus intra decem dies edi apud acta jubeas, ut, si cui forte relatio tua minus plena vel contraria videatur, is refutatorias preces similiter tibi apud acta offerat intra dies quinque, quam illi exemplum consultationis tuae obtuleris. Jam dicationis …est, omnia, quae apud te vel apud alios gesta fuerint in eo negotio, consultationi tuae cum refutatoriis litigantis annectere; ita ut scias, et decem dies, intra quos edi consultationem oportet, et quinque, intra quos preces refutatoriae offerendae sunt, continuos debere servari. Nam quinque diebus transactis, nec offerentem preces refutatorias litigatorem debebis audire, sed sine bis, quoniam intra statutum tempus oblatae non sunt, gesta omnia ad nostram referre scientiam, etc. Dat. III. Kal. Jan. Treviris, Constantino A. III. et Licinio III. Coss. (313).