Latin
Anno Domini 320. Constantino A. VI et Constantio C. Coss. DE COMMISSORIA RESCIN…
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 10.1
Unproofread scanNot analysed yet
Imp. Constantinus A. ad Populum. Quoniam inter alias captiones praecipue commissoriae legis crescit asperitas, placet infirmari eam, et In posterum omnium ejus memoriam aboleri. Si quis igitur tali contractu laborat, hac sanctione respiret, quae cum praeteritis praesentia quoque depellit et futura prohibet. Creditores enim, re amissa, jubemus recipere, quod dederunt. Dat. pridie Kalend. Febr. Serdicae, Constantino A. VI. et Constantino Caes. Coss. (320).