Latin
Anno Domini 320. Constantino A. VI et Constantio C. Coss. DE COMMISSORIA RESCIN…
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 10.10
Unproofread scanNot analysed yet
DE RAPTU VIRGINUM VEL VIDUARUM. Imp. Constantinus A. ad Populum. Si quis nihil cum parentibus puellae ante depectus invitam eam rapuerit, vel volentem abduxerit, patrocinium ex ejus responsione sperans, quam propter vilium levitatis et sexus mobilitatem atque consilii a postulationibus et testimoniis omnibusque rebus judiciariis antiqui penitus arcuerunt, nihil ei secundum jus vetus prosit puelle responsio, sed ipsa puella potius societate criminis obligetur. §1. Et quoniam parentum saepe custodiae nutricum fabulis et pravis suasionibus deluduntur, his primum, quarum detestabile ministerium fuisse arguitur redemptione discursus, poena immineat, ut eis meatus oris et faucium, qui nefaria hortamenta protulerit, liquentis plumbi ingestione claudatur. §2. Et si voluntatis assensio detegitur in virgine, eadem, qua raptor, severitate plectatur cum neque his impunitas praestanda sit, quae rapiuntur invitae, cum et domi se usque ad conjunctionis diem servare potuerint et, si fores p raptoris frangerentur audacia, vicinorum opem clamoribus quaerere, seque omnibus tueri conatibus. Sed his poenam leviorem imponimus, solamque eis parentum negari successionem praecipimus. §3. Raptor autem indubitato convictus si appellare voluerit, minime audiatur. §4. Si quis vero servus raptus u facinus dissimulatione praeteritum aul pactione transmissum detulerit in publicum, Latinitate donetur, aut, si Latinus sit, civis fiat Romanus: parentibus, quorum maxime vindicta intererat, si patientiam praebuerint ac dolorem compresserint, deportatione plectendis §5. Participes etiam et ministros raptoris citra diseretionem sexus eadem paena praecipimus subjugari, et si quis inter haec ministeria saervilis conditionis fuerit deprehensus, citra sexus discretionem sum concremari jubemus, Dat. kal. April. Aquileia, Constantino A. VI. et Constantino l C. Coss. (320).