# Decreta et Constitutiones 10.11

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 320. Constantino A. VI et Constantio C. Coss. DE COMMISSORIA RESCIN…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/10.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/10.11

Interpretatio. Si cum parentibus puella nihil quisquam ante definiat, ut eam suo debeat conjugio sociare, et eam vel invitam rapuerit, vel volentem, si raptori puella consentiat, pariter puniantur. Si quis vero ex amicis aut familia aul fortasse nutrices puellae consilium raptus dederint, aut opportunitatem praebuerint rapiendi, liquefactum plumbum in ore et in faucibus suscipiant, ut merito illa pars corporis concludatur, de qua hortamenta sceleris ministrata noscuntur. Illas vero, quae rapiuntur invitas, quae non vocibus suis de raptore clamaverint, ut vicinorum vel parentum solatio adjuta liberari possent, parentum suorum eis successio denegetur. Raptori convicio appellare non liceat, sed statim inter ipsa discussionis initia a judice puniatur. Quod si fortasse raptor eum parentibus puellae paciscatur, et raptus ultio parentum sdentio fuerit praetermissa, si servus ista detulerit, latinam percipiat libertatem, si Latinus fuerit, civis fiat Romanus. Parentes vero, qui raptori in ea parte consenserint, exilio deputentur. Qui vero raptori solatia praebuerint sive viri sive feminae sint, ignibus concrementur.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
