Latin
Anno Domini 320. Constantino A. VI et Constantio C. Coss. DE COMMISSORIA RESCIN…
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 10.12
Unproofread scanNot analysed yet
SI QUIS EAM CUIUS TUTOR FUERIT CORRUPERIT. Imp. Constantinus A. ad Bassum. Vicarium Italiae. Post alia: Ubi puella ad annos adultae atatis accesserit, et adspirare ad nuptias coeperit, tutores necesse habeant comprobare, quod puellae sit intemerata virginitas, cujus cunjunctio postulatur. Quod ne latius porrigatur, hic solus debet tutorem nexos adstringere, ut se ipsum probet ab injuria laesi pudoris Immunem. Quod ubi constiterit, omni metu liber optata conjunctione frui debebit; officio servaturo, ut, si violate castitatis apud ipsum facinus haereat, deportatione plectatur, atque universa ejus facultates fisci viribus vindicentur, quamvis eam poenam debuerit sustinere, quam raptori leges imponunt. Dat. prid. Non. April. A…uileia, Constantino A. VI et Constantino C. Coss. (320).