Latin
Anno Domini 320. Constantino A. VI et Constantio C. Coss. DE COMMISSORIA RESCIN…
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 10.15
Unproofread scanNot analysed yet
DΕ CUSTODIA REORUM. Imp. Constantinus A. ad Florentium Rationalem. In quacumque causa reo exhibito, sive accusator existat, sive publicae sollicitudinis cura produxerit, statim debet questio fieri, ut noxius po mata, innocens absolvatur. Quod si accusator aberit ad tempus, aut sociorum praesentia necessaria rideatur, id quidem debet quam celerrime procurari. Interea viro exhibito non ferreas manicas et inhaerentes ossibus mitti oportet, sed prolixiores catenas, ut et cruciatio desit et permaneat fida custodia. Nec vero sedis intimae tenebras pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari, et, ubi nox geminaverit custodiam, vestibulis carcerum et salubribus locis recipi, ac revertente iterum die, ad primum solis ortum, illico ad publicum lumen educi, ne poenis carceris perimatur; quod innocentibus miserum noxiis non satis severum esse cognoscitur. §1. Illud etiam observabitur, ut neque bis, qui stratorum funguntur officio, neque ministris eorum liceat crudelitatem suam accusatoribus vendere, et innocentes intra carcerum septa letho dare, aut subtractos audientiae longa tabe consumere. Non enim existimationis tantum, sed etiam periculi metus judici imminebit, si aliquem ultra debitum tempus inedia aut quocumque modo aliquis stratorum exhauserit, et non statim eum, penes quem officium custodiae est, atque ejus ministros capitali poenae subjecerit. Dat. prid. Kal. Jul. Serdicae, Constantino A. VI et Constantio C. Coss. (320).