Latin
Anno Domini 320. Constantino A. VI et Constantio C. Coss. DE COMMISSORIA RESCIN…
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 10.21
Unproofread scanNot analysed yet
DE VETERANIS. Imp. Constantinus A. ad universos veteranos. Veterani juxta nostrum praeceptum vacantes terras accipiant, easque perpetuo habeant immunes; et ad emenda ruri necessaria pecuniae in nummo viginti quinque millia follium consequamur, boum quoque par, et frugum promiscuarum modios centum. Qui autem negotii gerendi habuerit voluptatem, huic centum follium summam immunem habere permittimus. Praeter bos ergo, qui vel domiciliis vel negotiis detinentur, omnes qui vacatis et nullum negotium geritis, ne inopia laboretis, ad hoc remedium debetis concurrere. Dat. III. Id. Oct. Constantinopoli, Constantino A. VI. et Constantio C. Coss. (320). DE FAMOSIS LIBELLIS.