Latin
Anno Domini 320. Constantino A. VI et Constantio C. Coss. DE COMMISSORIA RESCIN…
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 10.3
Unproofread scanNot analysed yet
DE INFIRMANDIS POENIS CAELIBATUS ET ORBITATIS. Imp. Constantinus A. ad Populum. Qui jure veteri caelibes habebantur, imminentibus legum terroribus liberentur, atque ita vivant, ac si numero maritorum matrimonii foedere fulcirentur, sitque omnibus aequa conditio capessendi, quod quisque mereatur. Nec vero quisquam orbus habeatur: proposita huic nomini damna non noceant. §4. Quam rem et circa feminas aestimamus, earumque cervicibus imposita juris imperia, velut quaedam juga solvimus promiscue omnibus. §2. Verum hujus beneficii maritis et uxoribus inter se usurpatio non patebit, quorum fallaces plerumque blanditiae vix etiam opposito juris rigore cohibentur, sed maneat inter lotas personas legum prisca auctoritas. Dat. prid. kal. Febr. Serdica. PP. kal. April. Romae, Constanstino A. VI et Constantio C. Coss. (320).