# Decreta et Constitutiones 11.12

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/11.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/11.12

DE OPERIBUS PUBLICIS. Imp. Constantinus a Menandro... Propter negligentiam judicum, qui imperialia praecepta differunt, ad diversas provincias diversos misimus, qui ad scientiam nostram referant, quae vel diligentia promota viderim, vel desidia corrupta culpaverint. Monendi autem judices sunt, qui instaurare publica opera debent, ut de effectis cis potius quam inchoatis ad nostram scientiam referant, nisi forte justa ratione petendum sit, aliquos, si forte defuerint, impensarum titulos provideri. De rebus autem praecipuis maximisque, non de quibuscumque vilissimis nostrum debent interpellare consilium. Dat. 3 Id. april. Sirmio, Crispo 2 et Constantino 2 W. CC. Coss.(321).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
