# Decreta et Constitutiones 11.15-17

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, 11.15 to 11.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/11.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/11.15

Interpretatio. Qui manumittendi in sacrosancta ecclesia habuerit voluntatem, tantum est, ut sub praesentia sacerdotum servos suos velit absolvere, noverit eos, suscepta libertate cives esse Romanos: nam si clerici suis mancipiis dare voluerint libertatem, etiamsi extra conspectum fecerint sacerdotum vel sine scriptura verbis fuerint absoluti, manebit, sicut civibus Romanis, integra cl plena libertas. DE TEMPOR. CURSU. Imp, Constantinus A. ad Bassum. Pf. P. Altero ex litigatoribus in lite defuncto cursum temporis reparandum esse, latis jamdudum legibus continetur. Dat. XIII. Kal. Junii Sirmio, Crispo II. et Constantino II. C. Coss. (321). Interpretatio. Si unus ex litigatoribus, sive pulsatus, sive petitor, intra constitutum per scripturam tempus de hac luce fortasse defecerit, tempora, quae fuerant statuta, successoribus renoventur.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
