# Decreta et Constitutiones 11.19

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/11.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/11.19

Interpretatio. Si mater jus liberorum non habeat, hoc est, si ingenua tres partus vivos et libertina quattuor non ediderit et unicum filium intestatum fortasse perdiderit, et filius moriens patruum unum vel plures aut certe patrui vel patruorum filios vel nepotes plures cum matre reliquerit, qui tamen emancipati non fuerint, mater in tertia portione in filii intestati haereditate succedat, et duas partes patruus, vel si plures patrui fuerint, aut filii vel nepotes sibimet vindicabunt. Quod si mater liberorum jus habeat, et patruus vel patrui eum matre superfuerint, etiamsi emancipati sunt, duas partes de bonis filii intestati morientis mater consequatur, quae jus liberorum habet, et tertiam patruus vel patrui: qui si defuerint, filii patruorum, quanti fuerint, aequales sibi per capita faciant portiones. Quod si filii patruorum defuerint, simili etiam nepotes patruorum divisione succedant. Sed in hac successione sola constitutio praesens sufficit, ut inter matrem, patrus eorumque filios et nepotes bonorum possessio praesumatur; quae si fortasse adita non fuerit haereditas, et hi, qui adire debuerant, moriuntur, haeredes eorum a successione non aditoe haereditatis excludit quia evidenter haec lex constituit, ut non adita haereditas non transeat ad haeredes.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
