Latin
Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 11.23
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. Vectigalia sunt, quae fisco vehiculorum subvectione praestantur, hoc est aut in litoreis locis navibus aut per diversa vehiculis merces deportant, cujus rei conductelam apud strenuas personas triennio esse praecipit, et continuo hanc exactionem aliis iterum permittendam, qui majorem summam praestationit obtulerint. Ex qua conductione aut exactione, si quis plus quam praecepium fuerit, exigere tentaverit, ita ut mercatorem vel provincialem sub hac exactione gravare coeperit, periculo capitis se noverit esse damnandum.