Latin
Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 11.25
Unproofread scanNot analysed yet
DE FERIIS. Imp. Constantinus Aug, Elpidio. Sicut indignissimum videbatur diem solis, veneratione sui celebrem, altercantibus jurgiis et noctiis partium contentionibus occupari, ita gratum ac jucundum est, eo die, quae sunt maxime votiva, compleri. Atque ideo emancipandi et manumittendi die festo cuncti licentiam habeant, et super his rebus acta non prohibeantur. PP. V, Non. Jul. Caralis, Crispo II. et Constantino II. Coss, (321).