# Decreta et Constitutiones 11.26-28

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, 11.26 to 11.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/11.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/11.26

Interpretatio. Quamvis sancta die dominica omnes lites ac repetitiones quiescere jusserimus, emancipare tamen ac manumittere minime prohibemus, et de his rebus gesta confici pari ordinatione permittimus. BE VECTIGALIBUS ET COMMISSIS. Imp. Constantinus A. Menandro. Universi provinciales pro his rebus, quas ad usum proprium vel ad fiscum inferunt vel exercendi ruris u gratia revehunt, nulla vectigalia a stationariis exigantur. Ea vero, quae extra praedictas caussas vel negotiationis gratia portantur, solitae praestationi subjugamus. Dat. 3. Id. Jul. Crispo II. et Constantino Coss. (321). DE VECTIGALIBUS ET COMMISSIS. Imp. Constantinus. A. Menandro. Rusticanos usibus propriis vel culturae ruris necessaria revellentes, vectigal exigi non sinimus: capitali poena proposita stationariis el urbanis militibus et Tertiis Augustanis, quorum avaritia id lentari firmatur. Pro caeteris autem rebus, quas quaestus gratia comparant vendituri, solitum oportet vectigal agnoscere. Dat. Κal. Aug. Crispo II. et Constantino Coss. (321).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
