# Decreta et Constitutiones 11.30

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/11.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/11.30

FAMILIAE HERCISCUNDAE. Imp. Constantinus A. ad Verinum. Cum dividendae res erunt, dubitari non potest, ab haeredibus suis consensum sine ulla controversia commodandum. Quod vero ad hujusmodi spectat scripturas, in quibus talis defunctorum mens fuisse invenitur, ut de testamento intelligatur tantummodo cogitatum, etsi repugnare jus videatur, hujusmodi quoque conscriptiones inter suos duntaxat haeredes valere oportet, quemadmodum valent scripturae simpliciter inchoatae, quas nulla solemnitatis adminicula defendunt, solis nixae radicibus voluntatis. Licet enim sub testamenti vocabulo coetae, cum perfectae non sint, neque appellari aliter ullo modo possint, evanuisse videntur, tamen dispositiones ultimae, coloratam juris imaginem referentes, justius in se legum proclivem favorem debent provocare. Quamobrem, cum, filiis ac nepotibus civili juro vel auxilio praetoris ut suis haeredibus defundi successio deferatur, etiamsi coeptum, neque impletum testamentum esse memoretur, vel si ab utilitate verborum vel solennitate juris inanis scriptura esse dicatur, considerari specialiter voluntatem placet, et obsecundari protinus, cum res dividentur, nec retineri amplius, quam quod singulorum personis detegetur adscriptum, ut et memoria defuncti non violetur parentis, et occasiones litium dirimantur. Dat. IV. Kal. Septemb. Crispo II. et Constantino II Coss. (321).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
