# Decreta et Constitutiones 11.31

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/11.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/11.31

DE SENTENTIAM PASSIS ET RESTITUTIS ET LIBERIS EORUM Imp. Constantinus A. ad Maximum Pf. U. In quaestione testamenti, quod deportati fillus remeante patre fecisset, remotis Ulpiani atque Pauli notis Papiniani placet valere sententiam, ut in patris sit filius potestate, cui dignitas ac bona restituta sunt. § 1. Ita tamen, ut gesta per filium, cujus consilia legitima aetas firmaverat, rata sint, eodem in potestatem patriam redeunte, ne eorum rescissio efficiat, quod est maxime absurdum, eodem tempore pec in patris ncc in sua quemquam fuisse potestate. § 2. Minores enim aetate jure quicquam agere prohibentur. Quibus si damnato patre tutor datus est, necesse est, ut ab officio recedat, regresso eo, quem non solum nomine redire, sed etiam officium suum nulla p pravitate corruptum liberis praebere oportet, ut eorum bona tueatur et augeat. Nam si patria potestate ad corrumpendi atque effundendi patrimonii licentiam abutetur, ut furioso ac dementi, item prodigo, libidinum omnium vitiorumque servo non esi eorum pecunia committenda ab administratione fugiat: neque tutor esse desinat, omniaque minoris dispendia suis Ipse damnis praestet. Sententia vero deportationis nullo patrem praejudicio demisunt. Quem si comperta integritas ut natura, ita officio liberta restituerit, ei· gubernacula rerum tradenda sunt, eujus, ad imitationem publici juris, provisa custodia est. Quae nisi bonis patribus detur, luetuosior erit reditus quam discessus. § 3. Ideoque tantum ad restitutionem indulgentia valeat, quantum ad correctionem sententia valuit. Utque deportationis ipsum per se nomen rerum omnium spoliatio est, ita indulgentia reditus bonorum ac dignitatis uno nomine amisorum omnium sit recuperatio. Et filii emancipationem a patribus officiis petant, ut libertatem non damnationis, sed lenitatis paternae testem habeant. Dat. XVIII. Kal. Oct. Sirmio Crispo II. et Constantino II. Caess. Coss. (321).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
