Latin
Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 11.32
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. Si quis paler in exsilium missus filium in majore astate reliquerit, quaecumque de bonis propriis gessit filius, juxta sententiam Papiniani rata et firma permaneant, nec contra aut testamentum, aut transactionem filii reversus pater ventre permittitur. Sane cum redierit pater, si filium vivum invenerit, filium in jus suum paterna potestate recipiet. Caeterum quod de rebus propriis absente patre filius gessit, reversus pater revocare non poterit. Quicquid vero filii in annis minoribus constituti fecerint, penitus non valebit: qui tamen si pro celate vel absentia patris aut tutores aut curatores acceperint, reversus pater filios, repulsis curatoribus vel tutoribus, cum omni facultate recipiet: ea tamen conditione, ut rem filiorum ita administret ae regat, ut non solum detrimenta non sentiant, sed studio patris res et facultas proficiat filiorum. Quod si pater aut prodigus aut negligens aut eversor aut libidini deditus esse convincetur, et filiorum res impie ae dementer vastare ac dilapidare cognoscetur, filii tatis patris, tanquam eo mortuo, sub tutore aut curatore consistant: quia sicut aequum est, ut bonus et utilis pater rem filiorum regendam administrandamque recipiat, ita iniquum est, ut in damnum filiorum reversus facultates a tutoribus curatoribus reservatas dementi subversione dilaceret.