Latin
Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 11.34
Unproofread scanNot analysed yet
DE FALSA MONETA. Imp. Constantinus. A. ad Januarinum. Quoniam nonnulli monetarii adulterinam monetam clandestinis sceleribus exercent, cuncti cognoscant, necessitatem sibi incumbere hujus modi homines inquirendi, ut investigati tradantur judiciis, facti conscios per tormenta illico prodituri, I ac sic dignis suppliciis addicendi. §1. Accusatoribus etiam eorum immunitatem permittimus, cujus modus, quoniam dispar census est, a nobis per singulos statuetur. Servos etiam, qui hoc detulerint, civitate Romana donamus, ut eorum Domini pretium a fisco percipiant. §2. Si quis autem militum hujus modi personam susceptam de custodia exire fecerit, capite puniatur §3. Appellandi etiam privato licentia denegetur; si vero miles aut promotus 4 hujus modi crimen incurrerit, super ejus nomine et gradu ad nos referatur. §4. Si dominum fundi vel domus conscium esse probabitur, deportari eum in insulam oportebit, cunctis ejus rebus protinus confiscandis; si vero eo ignaro crimen commissum est, possessionem aut domum debet amittere, in qua id scelus admissum est. Actor fundi vel servus, vel incola, vel colonus, qui hoc ministerium praebuit, cum eo qui fecit supplicio capitali plectetur, nihilominus fundo vel domo fisci viribus vindicanda. §5. Quod si dominus ante ignorans, ut primum reperit, scelus prodidit perpetratum, minime possessio vel domus ipsius proscriptionis injuriae subjacebit, sed auctorem ac ministrum poena capitalis excipiet. Dat. XII. Kal. Dec. Roma, Crispo II. et Constantino II. CC. Coss. (321).