Latin
Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 11.36
Unproofread scanNot analysed yet
DE DONATIONIBUS. Imp. Constantinus A. Petronio Probino. Res uxoris, quae vel successione qualibet, vel emptione, vel (etiam) largitione viri in eam ante reatum jure pervenerant, damnato (ac mortuo ex poena marito, vel in servilem conditionem ex poenae qualitate deductu) illibatas esse praecipio, nec alieni criminis infortunio adstringi uxorem: cum paternis maternisve, ac propriis bonis frui eam integro Legum statuto religiosum sit: et donatio maritalis ante tempus criminis ac reatus collatu in uxorem, quia pudicitiae praemio cessit, observanda sit, tanquam si maritum ejus natura, non poena subduxerit. Sin autem aqua et igni ei interdictum erit, vel deportatio illata, non tamen mors ex poena subsecuta: donationes a viro in uxorem collatae, adhuc in pendenti maneant: quia nec matrimonium in hujusmodi casibus dissolvitur, ita ut si usque ad vitae suae tempus maritus eas non revocarit, ex morte ejus confirmentur: fisco nostro ad easdem res nullam in posterum communionem habituro. Dat. III. Calend. Mart. Sardiniae, Crisio II et Constantio II. Coss. (321.) (Ex Cod. Just.)