Latin
Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 11.39
Unproofread scanNot analysed yet
DE AEDIFICUS PRIVATIS. Imp. Constantinus A. Elpidio agenti vicem PP. Si quis post hanc legem civitate spoliata, ornatum (hoc est marmora, vel columnas) ad rura transtulerit, privetur ea possessione, quam ita ornaverit. Si quis autem ex alia in aliam civitatem labentium parietum marmora vel columnas de propriis domibus in proprias transferre voluerit, quoniam utrobique haec esse publicum decus est, licenter hoc faciat. Data similiter facultate etiam de possessione ornatum hujusmodi ad possessionem aliam transferendi, quamvis per muros, vel etiam per mediam civitatem ea transferri necesse sit: ita ut ea solummodo, quae illata fuerint civitatibus, exportentur. Dat. 6. Calend. Jun. Viminacii, Crispo II. et Const. II. Coss. (321).