# Decreta et Constitutiones 11.41

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/11.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/11.41

FAMILIA ERCISCUNDAE. Imp. Constant. A. ad Bassum. PP. Inter omnes duntaxat haeredes suos, qui ex quolibet venientes gradu, tamen pares videntur esse, vel emancipatos, quos Praetor ad successionem vocat: sive coeptum neque impletum testamentum, vel codicillus, seu epistola parentis esse memoretur, sive quocumque alio modo scripturae quibuscumque verbis, vel indiciis inveniantur relictae, judicio familiae erciscundae (licet ab intestato ad successionem liberi vocentur) servato SC. auxilio, defuncti dispositio custodiatur, etiam si solemnitate legum hujusmodi dispositio fuerit destituta. Si vero in hujusmodi voluntate designatis liberis alia sit mixta persona, certum est eam voluntatem, quantum ad illam duntaxat personam permixtam, pro nulla haberi. Dat. Romae. kal. Crispo II. et Constantino Caes. II. Coss. (321). In Authent. de trient. et semiss. § et quod saepe, col. 3. tit. 5. novell. 18. cap. 7. Si modo subjiciatur huic scripturae, vel ipsius parentis, vel omnium, inter quos fit partitio, liberorum subscriptio. (Ex cod. Just.)

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
