Latin
Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caes. Coss. DE JUDICIIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 11.8
Unproofread scanNot analysed yet
DE PRIVILEGIIS EORUM. Imp. Constantinus A. ad Julium Verum Vicarium Italiae. Palatinis nostris, qui ob speciatum laborem otio donati sunt, sub obtentu pensitationum, quae repraesentari consuerunt, tolerantia munerum sordidorum atque indigni oneris quorumdam temeritate imponitur. Quod facinus, licet graviore poena plectendum est, tamen ita volumus emendari, ut gravitas tua ex officio rationum acris speciem postulet, et in tabulas ei formatae legis hujus apices imprimat, ut, si quid tale sustineant, ad eas illico, quasi ad praesentia remedia, perfugiant, atque ab intentato onere liberentur. PP. Id Mart. Crispo II, et Constantino II. CC. Coss. (321).