# Decreta et Constitutiones 12.2.105-135

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, 12.2.105 to 12.2.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/12.2.105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/12.2.105

Quod si ex his, qui ad servitutem vocantur, dum per assertorem requirendum aut alia occasione caussa protrahitur, aliqui moriantur, et haeredes eorum statum ingenuitatis obtinuerint, pro illius persona, quae in lite mortua est, haeredibus suis ejus compensatio, sicut et pro vivis, a pulsante reddenda est. Si vero ille moriatur, qui liberos conabatur addicere, et filios aut haredes dimittat, si persequi voluerint caussam, quam pater aut auctor inchoaverat, et victi fuerint, ad supra scriptam satisfactionem tenendi sunt, ut alia tot mancipia male pulsatis satisfaciant. Si vero agere noluerint, nec persequi eos tentaverint, sed etiam in custodiam ab auctore redactos absolverint, erunt a mulctae condemnatione securi, quia non in auctoris sui vitio T perstiterunt. Quod si forte minores sint, et tutor eorum vel curator caussas eorum adversus ingenuitatem prosequi velit, et fuerit superatus, ipse de propria facultate ad satisfactionem tenendus est. Si vero post secundam reparationem assertor inventus periculo suo addicti caussam crediderit replicandam, ul, si vincatur, peculium aut servitia susceptorum vel ipsos reddere debeat: similiter et ille, qui pulsat, dato fidejussore promittat se pradictum numerum vel meritum mancipiorum vel quod ab his in peculio reposcit, satisfaciat, cum fuerit superatus. DE CONSTITUTIONIBUS PRINCIPUM ET EDICTIS. Imp. Constantinus A. ad Lusitanos. Si qua posthac edicta sive constitutiones sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant. Dat. VII Kalend. aug. Sabariae, Probiano et Juliano, VV. CC. Coss. (322). Interpretatio. Quaecumque leges sine die et consule fuerint prolatae, non valeant. DE INDULGENTIIS CRIMINUM. Imp. Constantinus A. ad Maximum Pf, P. Propter Crispi atque Helenae partum omnibus indulgemus, praeter veneficos, homicidas, adulteros, Acc. III. Kal. Nov. Romae, Probiano et Juliano Coss. (322). DE HRAEDII MIMORUM SINE DECRETO Imp. Constantinus A, ad Severum Minores, qui intra viginti quinque annorum aetatem sunt, praedium vel mancipium rusticum sine decreti interpositione alienatum, etiam non petita in integrum restitutione, poterunt vindicare;

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
