Latin
12.2.136 to 12.2.147
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 12.2.136-147
Unproofread scanNot analysed yet
ita ut, si, hac lege proposita, tantum temporis ad metas vicesimi et quinti anni supererit, ut coepta lis intra ejusdem anni finem terminari non possit, inchoata lis possit protendi. Sed et hi, quos eadem lex, exacto vicesimo et quinto anno, intra viginti et sex annos deprehenderit, inchoare petitiones suas non morentur, quoniam usque ad vicesimum et sextum annum ita inchoatae litis tempora conefuduntur. Qui igitur post hoc tempus agere tentaverit, expellatur, ut jam certus securusque possessor sit. Dat. XV. Kal. Jan. Serdicae, Probiano et Juliano Coss. (322). Impp ………………………………………Etsi minores vel ex patris nomine vel ex suo, debitis duntaxat fiscalibus ingruentibus, vel ex privatis contractibus reperientur obnoxii, decreti interpositio …Constantiniano praetore celebranda est, probatis examussim caussis, ut patefacta rerum fide, firma venditio perseveret Haec cum ita sint, etiam suspecti tutores sub ejus debent examine postulari, contraria quoque actione tribuenda; scilicet ut tunc demum ad experientiam tuam, servatis legibus, recurratur, si apud utrumque praetorem dum quaestio ventilatur, ab aliqua parte auxilium provocationis fuerit objectum, ut provocationis merita sublimis disceptator expendas. Dat……………. .