# Decreta et Constitutiones 12.2.51-81

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, 12.2.51 to 12.2.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/12.2.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/12.2.51

Sed cum aliud sit abesse, aliud necdum natum esse, placuit eos qui nascantur, matrum conditionibus et jure uti, quarum mox visceribus exponuntur, neque ideo, quod natus quidam est, tempora judicii renovari. Ante litem vero id nati suo omnes nomine in questionem vocentur; quoniam hos solos qui in lite nati erunt, in omnem fortunam matrum complecti oportet, et aut justis tradi dominis, aut libertate frui cum lucis auctoribus: cum eorum nulla propria veriorve possit esse defensio quam matrum. Dat. prid. id. Jun. Sirmio, Probiano ti Juliano Coss. (322.) DE ALIMENTIS. Imp. Constantinus A. Menandro Provinciales egestate victos atque alimonia; inopia laborantes liberos suos vendere vel oppignorare cognovimus. Quisquis igitur hujus modi repedetur, qui nulla rei familiaris substantia fultus esi, quique liberos suos aegre ac difficile sustentet, per fiscum nostrum, antequam fiat calamitati obnoxius, adjuvetur; ita ul proconsules praesides que et rationales per universam Africam habeant potestatem, et universis, quos adverterint in egestate miserabili constitutos, stipem necessariam largiantur, atque ex horreis substantiam protinus tribunt competentem. Abhorret enim nostris moribus ut quemquam fame confici vel ad indignum facinus prorumpere concedamus, Dat. prid. Non. Jul. Romae, Probiano et Juliano Coss. (322). DE LIBERALI CAUSSA. Imp. Constantinus. A. ad Maximum Pf. U. Si quis libertate utentes ejusque compotes inopinatos in discrimen ingenuitatis adducat, si eos forte assertio defecerit, circumductio praebeatur, assertorem quaerit titulo per literas indicante, ne caussa per silentium ignoretur vel absurde etiam proclametur: ut, qui copperissent ), vellent asserere, vel cunctantes etiam cogerentur; nen, si assertor defucrit, vincti, multis cos scientibus liberos, a dominis ducantur. § 1. Ideoque sancimus: si quis assertoris inops atque ignotus, circumlustratis provinciae populis, desertus tradatur ei, qui servum dixerit, non infracta, sed dilata libertate, assertore invento vires recolligat, et suis renovatis defensionibus resistat in judicio, possessoris jure privilegiisque subnixus, quamquam de domo illius processerit.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
