Latin
12.2.82 to 12.2.104
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 12.2.82-104
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim Illa possessio est in tempus accepti, sed exspectatio assertoris in tempore non reperti; ita ut si instaurata lite, restitutisque iu sua jura partibus, pro libertate fuerit lata sententia, injurias impudentiaeque Caussa adversarius pari numero servorum mulctetur, quotquot erunt qui in servitutem petiti sunt: iis vero non condemnatur, qui in ipsa fuerint lite progeniti. §2. Quod si quis ante assertorem repertum vel ante sententiam» luerit mortuus, heredibus caussam status probantibus mulctaticius servus tradetur, et haeredes ejus qui libertatem temerabat, si implacabilem animum indicant, eadem maneat mancipiorum lex atque conditio; si liberos sinent, quos clausos repererint, occidunt cum personis delicta. §3. Minorum defensores eadem manebit mancipiorum mulcta: ac judicio his, quos defenderant, reposcentibus, rei male gestae dabitur aestimatio. §4. Cum id proprio periculo fecerit assertor, ut rem salvam fore promittit, ita satis accipiat de mulctae redhibitione. §5. Libertatem viciis hostibus victorum dominatio abstulit; leges vero injuriosos poena afficiunt et fama spoliant, dictumque in jurgio in adversarium immodestius jactatum petulantiusque fusura poenam subire cogitur: atque non erit impunita labefactatio atque oppugnatio libertatis, quae in conviciis quoque punitur. Injustum est autem, alienum ad servum recepisse, et alterius servi abductione condemnatur. Dat. XIII. Kal. Aug. Sirmio Probiano et Juliano Coss. (322). Interpretatio. Si aliquis in libertate positum ad servitium conetur addicere, jubet pulsatum ex ordinatione judicis per populos et per publicum duci, ut defensorem sui status inveniat et inventum assertorem per chartam petat a judice, ne silentio ingenuitas opprimatur. Quod si aut ipse sibi adesse aut assertorem non potuerit invenire, tradatur domino repetendi ad servitium, non ad poenale supplicium: ita ut non per hanc traditionem ex integro spem libertatis amittat, nisi cum habuerit locum, invento assertore libertatis suae statum asserat legibus audiendus. Quod st tali ordine reparata lite, qui pulsantur, ingenuos se esse docuerint, tunc ille a quo ingenuitas injuste fuerat appetita, tot mancipia his, quos ad servitutem vocabat, ejus artatis et sexus dare cogatur, illis in condemnatione non annumerandis his, qui, dum caussa protrahitur, in lite nati esse probantur.