# Decreta et Constitutiones 13.1

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.1

Imp. Constantinus. A. ad Maximum Pf. U. Libertati a majoribus tantum impensum est, ut patribus, quibus jus vitae in liberos necisque potestas permissa est, eripere libertatem non liceret. § 1. Si quisquam minor venumdatus actum major administravit, quoniam minoris emptio scientiam non obligat, eum ad libertatem venientem emptionis actusque a majore administrati praescriptio non tenebit: § 2. nec vero, ille, qui apud quempiam pro servo educatur, ac major effectus vendenti veluti domino acquievit actuque administrato jam poene extremam relegit libertatem, (quoniam neque major effectus originem suam noverat, neque eam quam ignoraverat, venditionem patiens deseruisse judicandus est) minori similis, eadem emptionis atque actus administrati praescriptione non alligabitur, sed utrique dabitur assertio. § 3. Pariat etiam in libertinis erunt, quaestu quodam in eamdem rursus servitutem relabuntur. Sed eorum hac exceptione caussa distinguenda est, ut, qui impuberes intra annum quartum decimum manumissi ac deinceps in servitio retenti ignorata libertate non utantur, majoresque venumdati actum gerant, ab assertione non arceantur: cum illi aetati tributae libertatis ignoratio aut oblivio concessa est. Qui vero memoria firma venditioni post factae non nescius innectitur, hujus legis beneficio carebit. § 4. Et quoniam vicissim etiam ipsis, qui his rem commiserunt, medendum est, si quisquam omnium, qui supra comprehensi sunt, in libertatem proclamaverit, id quod apud se esse ejus, qui se dominum dicit, profitebitur, quoniam de eo noni, dubitatur, reddi ac referri judex protinus pronuntiabit. § 5. Quod vero petitur, si id fuerit negotiatione controversum, per cautionem assertoris, ut alia lege comprehensum est, conservabitur, ac petitio differtur, ut, si fuerit approbata propria libertas, gestarum rerum ab eodem ratio atque omne quod debebitur reposcatur, ut servitute depulsus, qui pro domino quondam fuerat, habeat, quod ut servo domini e jure largitus est, et quae ex earum rerum quaestu ac fructibus conciliata sunt, et quae de furtivis compendiis obscure capta ac parta sunt, cum liberum esse non oporteat, quod apud servum dominus peculii nomine collocaverat. § 6. Ea vero, quae testamento aut donatione quaesita sunt, aut quae ex earum rerum emolumentis empta confectaque sunt, eidem ingenuo deputentur. § 7. Quae tamen universa exacto libertatis judicio, quo a supra dictis rebus discernuntur, in sequestri esse oportet, ut, his ab utroque deductis atque in medio jure localis, ad eorum proprietatem uterque contendat. Dat. XV. Kalend. Mart. Dessalonica, Severo et Rufino Coss. (323).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
