# Decreta et Constitutiones 13.11

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.11

EXEMPLUM A VETUSTIS TEMPORIBUS. ii. Quod si quis superiora tempora ad nos usque deducta cogitatione repetat, et res olim gestas contempletur animo, omnino reperiet; eos quidem qui justitiam ac probitatem fundamentum sibi rerum agendarum constituerunt, felicem consiliorum exitum sortitos esse, et tanquam ex dulci quodam radice suavissimum quoque fructum percepisse. Illos vero qui injusta facinora ausu temerario attentarint, et qui adversus Deum ipsum vesania mentis fuerint elati, nullumque pietatis erga genus humanum sensum habuerint; sed exilia, infamiam, bonorum publicationes, caedes et hujusmodi plurima irrogaverint; quique nec poenitentiam egerint unquam, nec ad meliorem frugem animum suum revocaverint, parem quoque mercedem retulisse. Atque haec non absurde, nec praeter rationem eveniunt.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
