# Decreta et Constitutiones 13.12

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.12

DΕ IIS QUI PERSECUTIONEM PASSI SUNT, ET DE PERSECUTORIBUS. iii. Nam quicumque curo justo animi proposito ad agendum accedunt, et timorem Dei perpetuo prae oculis habent, constantem erga illum retinentes fidem; quique praesentis vitae minas ac pericula, spei futurorum bonorum minime anteponunt: hi quamvis multa acerba ac molesta brevi temporis spatio experti sint, tamen spe majorum praemiorum quae sibi recondita esse firmissime credunt, ingruent tia mala nequaquam aegro animo pertulerunt. Sed quo graviores experti sunt calamitates, eo clariorem gloriam reportarunt. Qui vero justitiam et aequitatem contempserunt, et qui nec Deum ipsi agnoverunt, nec eos qui Deum fideliter colerent, contumeliis ac suppliciis acerbissimis afficere dubitarunt: et qui seipsos quidem, qui oh hujusmodi causam homines in judicium adductos poena afficerent, miseros esse non judicarunt; illos vero qui in laniis malis integram erga Deum pietatem nihilominus conservarent, felices ac beatos esse: horum exercitus partim caesi, partim in fugam versi. Cunctis denique praeliis victi, ipsi tandem succubuerunt.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
