# Decreta et Constitutiones 13.13

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.13

QUOD PERSECUTIO BELLUM GERENTIBUS MALORUM CAUSA EXSTITERIT. iv. Ex hujusmodi sceleribus oria sunt bella gravia, et exitiales vastationes. Hinc rerum quidem ad quotidianum vitae usum necessariarum penuria; malorum vero ingruentium copia. Hinc est quod tantae impietatis auctores in extremas delapsi calamitates, aut funditus infelici exitu perierunt, aut vitam cum summo dedecore ducentes, eam quavis morte acerbiorem esse confessi sunt, et injuste acta paribus quodam modo suppliciis rependerunt. Nam unusquisque eorum eo gravioribus affectus est malis, quo vehementius divinam expugnare legem, ut quidem sperabat, per summam dementiam instituerat. Adeo ut non solum praesentis vitae mala eis molesta esse viderentur; verum etiam suppliciorum quae apud inferos sunt metus atque exspectatio, multo acerbius ipsos torqueret.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
