# Decreta et Constitutiones 13.16

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.16

LEX SOLVENS EXSILIO ET CURIA, ET BONORUM PROSCRIPTIONE. vii. Omnes igitur, seu qui patriem extraneo solo commutarunt; eo quod Dei cultum ac fidem cui se tota mente dicaverant, prodere noluissent, crudelibus judicium sententiis quoeum que tempore damnati: … qui in album Curiae relati sunt, cum antea non essent ex numero Curialium; nunc patriis fundis et consueto otio restituti, liberatori omnium Deo gratias referent. Qui cumque item bonis spoliati sunt, et omnium facultatum multatione percussi, miserrimam hactenus vitam egerunt: et hi quoque pristinis domiciliis ac familiis et facultatibus restituti, Dei beneficentia laeti perfruantur.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
