Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.19
Unproofread scanNot analysed yet
DE CONFESSORIBUS QUI MILITAVERANT. x. Illis praeterea qui militari dignitate olim decorati, crudeli quodam atque iniquo praetextu ea exciderunt; ideo scilicet quod cultum Dei profitentes, dignitati suae anteponerent; liberum sit eligere utrum malint; an militiam repetentes in eodem in quo prius fueram statu permanere; an cum honesta missione libere agere, AEquam enim et rationi consentaneum fuerit, ut is qui in tormentis quae ipsi illata sunt perferendis, tantam animi magnitudinem et constantiam declaravit, vel otio vel dignitate pro arbitrata suo potiatur.