Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.21
Unproofread scanNot analysed yet
DE SUCCESSIONE BONORUM MARTYRUM ET CONFESSORUM, ET EORUM QUI RELEGATI FUERANT, ET QUORUM BONA IN FISCUM RELATA. xii. Sed nec de facultatibus, quibus singuli varias ob causas nudati sunt, silere nos convenit. Proinde si qui egregium ac divinum martyrii certamen intrepido ac fidenti animo subeuntes, bonis suis spoliati sunt: aut confessores effecti, aeternorum sibi bonorum spem compararunt: seu qui ex patria migrare compulsi eo quod fidem suam prodendo persecutoribus cedere nollent, facultatibus ipsi quoque exuti sunt: denique s| qui capitali sententia minime damnati, bonorum tamen jacturam sustinuerunt: horum omnium haereditatem proximis tribui jubemus. Porro, cura leges diserte praecipiant ut ex cognatis proximiores haereditatem accipiant, facile est dignoscere cuinam haereditas debeatur. Adhaec rationi consentaneum est ut ii ad successionem veniant, qui propinquiores erant futuri, si illi sua morte obiissent.