Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.23
Unproofread scanNot analysed yet
UT QUI HUJUSMODI LOCA, AEDES, HORTOS OCCUPAVERINT, EA RESTITUANT, EXCEPTIS FRUCTIBUS. xiv. Porro, ut in praecepto nostro nulla ambages appareat, sed cuilibet in promptu sit id qnod juris est pernoscere, omnes intelligant, sive fundum, sive aedes, sive hortum, sive aliud quid ex bonis eorum quos supra memoravi detinent, recte atque ordine se esse facturos, si seipsos ultro deferant, et rem absque ulla dilatione restituant. Ac tametsi nonnulli handquaquam ex justa possessionis causa magnos fructus earum rerum percepisse videantur, eos tamen fructus ab illis repeti minime aequum arbitramur.