# Decreta et Constitutiones 13.25

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.25

UT FISCOS FUNDOS, AEDES ET HORTOS RESTITUAT ECCLESIIS. xvi. Neque enim vel fisco concedetur, si quid eorum quae supra dixi possident, id firmiter retinere. Verum adversus sacrosanctas ecclesias nihil obloqui ausus, ea quae aliquandiu injuste detinuit ecclesiis tandem jure restituet. Omnia ergo quae ad ecclesias recte visa fuerint pertinere, sive domus ac possessio sil, sive agri, sive horti, seu quaecumque alia, nullo jure quod ad dominium pertinet imminuto, sed salvis omnibus atque integris manentibus, restitui jubemus.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
