Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.3
Unproofread scanNot analysed yet
DE APPELLATIONIBUS. Imp. Constantinus A, ad Florentinum. . . . . Si nominatus magistratus aliquis refragetur, non appellatio, sed querimonia hoc dicetur; appellationis enim verbum in majoribus rebus dici oportet. Similiter el si ad exactionem annonariam nominatus de injustitia queratur, non appellatio, sed querela hoc esse videbitur. Ideoque nectem pora appellationum servanda sunt, sed mox super hujus modi querimoniis disceptandum. Dat. Id, April, Constantinopoli, Severo et Rufino Coss. (323).