Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.33
Unproofread scanNot analysed yet
QUOT TORMENTORUM ET SUPPLICIORUM GENERA ADVERSUS CHRISTIANOS EXCOGITATA SINT. v. Licuit tunc, inquam, videre quanta cum libertate venerabiles Dei cultores ob continuam crudelitatem gravissimas quotidie contumelias tolerarent. Quippe modestiam, quam nec hostes ipsi ulla unquam affecerunt injuria, efferati cives probris omnibus incessere pro nihilo duxerunt. Quodnam incendium, quod cruciatuum et tormentorum genus cuivis corpori et aetati absque ullo discrimino admotum non fuit? Ea tempestate tellus quidem ipsa procul dubio lacrymas edidit; coelum vero quod universa suo ambitu complectitur cruore inquinatum ingemuit. Ipsa quoque diei lux prae luctu atque horrore tami prodigii obscurata est.