Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.36
Unproofread scanNot analysed yet
CONSTANTINUS DEO GLORIAM TRIBUIT, SIGNUM CRUCIS CONFITETUR ET PRECATUR PRO ECCLESIIS. viii. Nunc te, Deus Opt. Max. ,oro atque obsecro, sis clemens ac propitius erga tuos Orientales; sis erga cunctos provinciales diuturnis calamitatibus attritos, iisque per me famulum tuum salutem conferre velis. Atque haee non sine causa abs te postulo, omnium Domine et sanem Deus. Tue enim ductu atque auspicio res salutares, suscepi atque perfeci. Tuum signum ubique praeferens victorem exercitum duxi. Et quotiescumque publica exigit necessitas, tuae virtutis insignia sequens, adversus hostes progredior. Has ob causas tibi animum meum dicavi, amore simul ac timore probe temperatum. Nam nomen quidem tuum sincere diligo; potentiam autem quam multis documentis declarasti, et qua fidem meam confirmasti, religiose formido. Festino itaque, meos ipse humeros operi supponens, ut sanctissimam domum tuam, quam nefarii illi atque impii scelerata eversione vastarunt, denuo instaurem.