# Decreta et Constitutiones 13.37

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.37

QUOMODO OMNES QUIDEM CHRISTIANOS ESSE OPTAVIT, NEMINEM AUTEM COEGIT. ix. Equidem populum tuum pacale ac sine ulla seditione degere, pro communi totius orbis et cunctorum mortalium utilitate desidero. Qui autem gentilitatis errore implicati sunt, ipsi quoque eamdem cum fidelibus pacis et quietis oblectationem laeti percipiant. Haec enim communionis ac societatis mutuae reparatio ad homines in rectam viam reducendos plurimum valet· Nemo alteri molestiam facessat. Quod cuique libitum fuerit, id agat. Illud tamen apud eos qui recte sentiunt fixum ratumque esse oportet, solos illos sancte casleque esse victuros, quos tu ipse ad hoc vocavisti, ut sacrosanctis tuis legibus acquiescant. Qui vero seipsos subtrahunt habeant sibi mendaciorum delubra, quando ita volunt. Nos splendidissimam domum veritatis tuae, quam nascentibus nobis donasti, retinemus. Id ipsum illis quoque optamus, ut scilicet ex communi omnium consensu atque concordia maximam capiant voluptatem.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
