# Decreta et Constitutiones 13.43

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.43

DE TOLLENDIS CONVENTICULIS HAERETICORUM. ii. Quocirca qunndo haec vestrae improbitatis pernicies amplius ferri non potest, praesenti lege interdicimus, ne quis vest rum in posterum conventus agere praesumat. Atque ideirco universa loca in quibus ejusmodi coetus peragitis auferri pracepimus; co usque procurrente majestatis nostrae sollicitudine, ut non modo in publico, sed ne in privatis quidem aedibus ac locis ullis privati juris, superstitiosae vestrae dementiae factio congregetur. Itaque, quod longe honestius atque praestantius, quicumque vestrum verae ac sincerae religionis studiosi sunt, ad Catholicam Ecclesiam accedant, ejusque sanctitati communicent, cujus ope ad veritatem poterunt pervenire. Absit omnino a felicitate temporum nostrorum perversae mentis vestrae fraudulenta deceptio, haereticorum scilicet ac schismaticorum scelerata ac perdita amentia. Dignum est enim prosperitate temporum, qua divino beneficio fruimur, ut qui cum bona spe ac fiducia vitam agunt ab onmi inordinato errore ad rectum tramitem, a tenebris ad lucem, a vanitate ad veritatem, a morte denique ad vitam traducantur. Atque ut hujus remedii vis ac virtus necessaria sil, cuncta, uti jam diximus, superstitionis vestrae conciliabula, id est, omnium haereticorum oratoria, si tamen oratoria dici debent, sine ulla contradictione ipsis adempta, catholicae Ecclesiae incunctanter tradi praecepimus; reliqua autem loca publice adjudicari, nec ullam deinceps co conveniendi licentiam vobis relinqui. Adeo ut a praesenti die nullo prorsus in loco tam publico quam privato illegitimi vestri coetus audeant convenire. Proponatur.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
