# Decreta et Constitutiones 13.6

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/13.6

Interpretatio. Si quis cum quibuslibet hostibus praedas egerit aut praedam cum praedonibus diviserit, incendio concremetur. DE COMMEATU. Imp. Constantinus A. et C, Ne cui liceat praepositorum vel decurionum vel tribunorum cohortium quocumque genere cuiquam de militibus a castris atque a signis, vet bis etiam in locis, quibus …, discedendi commeatum dare. Si quis vero contra legem facere ausus fuerit, et militem contra indictum commeatu dimiserit, atque id temporis nulla eruptio erit, tunc deportatione cum amissione bonorum afficiatur; sin vero aliqua barbarorum incursio exstiterit, et tunc, cum praesentes in castris atque apud signa milites esse debeant, quisquam abfuerit capite vindicetur. Dat, IV. Kal, Maii Severo et Rufino Coss. (323),

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
