Latin
Anno Domini 324. Crispo III et Constantino III Caess. Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 15.1
Unproofread scanNot analysed yet
DE HIS QUI NUMERO LIBERORUM VEL PAUPERTATE EXCUSATIONEM MERUERINT. Imp. Constantinus A. Dalmatio. Quoniam cognovimus nonnullos vacationem a nobis personalium munerum impetrasse, alienos pro suis liberis nostris conspectibus offerentes, jubemus eoe, cum hoc prohatum sit, indulto beneficio privari, eos autem, qui cujuscumqua sexus liberos quinque habeant, impetrata semel vacatione potiri, ita ut, si in hoc numero filius legitimae aetatis inveniatur, obeundis statim pro suo patre muneribus applicetur; patribus qui filios vel filias quinque habuerint, promissa legibus immunitate servanda. §1. Quod si quis propter censura tenuem vacationem meruerit, atque hoc probaverit, beneficio poliatur, si propter rerum angustias ad personalia vocabatur obsequia. Dat. XIV. Kal, Febr. Sirmio, Crispo III. et Constantino II. Coss. (324).