Latin
Anno Domini 324. Crispo III et Constantino III Caess. Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 15.6
Unproofread scanNot analysed yet
Imp. Constantinus A. Severo. Judices absentium, qui cujuslibet rei possessione privati sunt, suscipiant in jure personas, et auctoritatis suae formidabile ministerium objiciant: atque ita tueantur absentes, ut id solum diligenter inquirant, an ejus, qui quolibet piodo peregrinatur, possessio ablata sit, quam propinquus, vel pareas, vel proximus, vel amicus, vel colopus, vel libertus seu servus quolibet titulo retinebat; nec eos, qui dejecti sunt, absentium nomine possidentes, quia minime ipsis decisio causae mandata sit, ab experiunda re secludant; nec, si servi sint, cerum rejiciant in jure personas, quia hujusmodi conditionis hominibus causas perorare fas non sit. Sed post elapsa quoque spatia recuperandae possessionis legibus praestituta, litigium eis inferentibus largiri convenit: ut eos momentariae perinde possessioni (sine ulla cunctatione) restituant, ac si reversus dominus litigasset. Cui tamen (domino) quolibet tempore reverso, actionem possessionis recuperandae indulgemus; quia fieri potest ut restitutio propter servos infideles, vel negligentes propinquos, vel parentes, vel proximos, vel amicos, vel colonos, vel libertos interea differatur. Absentibus enim officere non debet tempus emensum, quod recuperandae possessioni legibus praestitutum est; sed reformato statu, qui per injurium sublatus est, omnia quae supererunt ad disceptationem litigii immutilata permaneant: judicio servato justis legitimisque (absentibus) personis: cum valde sufficiat possessionem tenentibus absentium nomine contra praesentium violentiam subveniri. Dat. 10. Calend. Novembr. Constantinop. Constantino VII et Constante C. III Coss. (324) (Ex Cod. Just.) .