Latin
Anno Domini 325. Paulino et Juliam Coss. DE INFIRMANDIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 16.13
Unproofread scanNot analysed yet
DE JUDICIIS. Imp. Constantinus A. ad Severum Pf. U. Nulli prorsus audientia praebeatur, qui caussae continentiam dividit et ex beneficii praerogativa id, quod in uno eodemque judicio poterat terminari, apud diver sos judices voluerit ventilare: poena proposita, si quis contra hanc supplicaverit sanctionem atque alium super possessione; alium super principali quaestione judicem postulaverit, ut, rei, quae petatur, integra aestimatione subducta, quintam portionem reipublicae ejus civitatis inferat, in cujus finibus res, de qua agitur, constituta est. PP. III. Kal. Aug., Juliano et Paullino Coss. (325).