Latin
Anno Domini 325. Paulino et Juliam Coss. DE INFIRMANDIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 16.17
Unproofread scanNot analysed yet
DE ACCUSATIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad universos Provinciales. Si quis est cujus cumque loci, ordinis, dignitatis, qui se in quemcumque judicum, comitum, amicorum vel palatinorum meorum aliquid veraciter et manifeste probare posse confidit, quod non integre atque juste gessisse videatur, intrepidus et securus accedat: interpellet me, ipse audiam omnia, ipse cognoscam, et, si fuerit comprobatum, ipse me vindicabo. Dicat securus, et bene sibi conscius dicat. Si probaverit, ut dixi, ipse me vindicabo de eo, qui me usque ad hoc tempus simulata integritate deceperit. Illum autem, qui hoc prodiderit et comprobaverit, et dignitatibus et rebus augebo. Ita mihi summa divinitas semper propitia sit, et me incolumem praestet, ut cupio, felicissima el florente republica. PP. XV. Κal. oct. Nicomedia, Paullino et Juliano Coss. (325).